WAPENTACHIUM

WAPENTACHIUM
WAPENTACHIUM
Comitatus portio in Auglia, quam Centuriam, Hundredum vocant, a Saxonico wapen, arma, et tach, i. e. tactus, quasi Concussio armorum. Germani enim vereres nec concilium inibant, nec iudicia exercebant, nisi armati. Quae displicuit sententia, fremitu aspernati: quae placuit, concussis armis laudare solebant, Tacit. de Germ. mor. c. 11. Hos ritus patrios a Macedonibus, de quibus idem refert Iod. Willich. in Germ. mor. acceptos, in Britanniam, posteri eorum Saxones traiecere: factôque de re nomine, et conventum ipsum, conventuique adscriptam regiunculam, Wapentac nuncupârunt. Apud Romanos non omnino dissimilis mos; illi enim Centum viralia Comitia hastâ Praetorianâ Positâ celebrabant. Aliis Wapentach dicitur, a deditione armorum, quod in adeunda Centuriae praefectura, dominus Centuriae atma inhabitantium a seipsis in subiectionis symbolum deditis accepit: tac enim accipere significat. Vide Henr. Spelmam. Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • HUNDREDUS — et UM, vox Sax. a Germ. Hunderd, i. e. centum: Lat. Centena, Centuria, Centenariatus: Saxon. aliter Wapentachium. Cambro Britannis Cantreda, portio est Comitatus in Anglia, quâ olim degebant centum pacis Regiae, fideiussores; uti Decuria, quâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”